DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Quanta luctuosa et amarissima tristicia circumvallati quantaque anxiaetate atque
angustia coartati simus et quantas, crebrescentibus continuis malis, oculi nostri distillantes
profundant lacrimas, credimus, quod et ipsa omnium elementorum figmenta
enarrent. Quis enim harum tribulacionum conspector non lugeat? Quis auditor
harum nobis inhaerentium calamitatum non ululet? Quam ob rem cuiusdam bonae
mulieris Susannae pudicitiae loquimur verba: “Angustiae nobis undique, et quid agamus
ignoramus”. O filii excellentissimi et christianissimi, utinam omnipotens rerum
creator, Dominus, quemadmodum priscis temporibus Abbacuc illum prophaetam ad refocilandum
et consolandum Danihelem praecipuum prophetam abstrusum in leonum
lacu repentino volatu adportatum ab angelo miserat, ita et nunc, si dici potest, eius
misericordissima longanimitas a Deo servatam excellenciam tuam vel unius horae momento
praesentem fecisset ad contemplandas erumnosas et lugubres angustias et tribulationes,
quas inaniter a Langobardorum gente et eorum nefando rege patimur. Ecce
venerunt nobis dies angustiae; presto sunt dies fletus et amaritudinis, dies anxietatis
et gemitus doloris, quoniam quod timebamus evenit et quod verebamur accidit. Pro
quo angustiati, afflicti atque oppressi et ex omni circumquaque parte circumdati ab
eorum nequissimo Haistulfo rege et eorum Langobardorum gente, profusis lacrimis
percussoque pectore, cum propheta Dominum deprecantes dicimus: “Adiuva nos, Deus
salutaris noster, et propter honorem nominis tui libera nos”; et rursum: “Adprehende
arma et scutum et exsurge in adiutorium nostrum; Domine, iudica nocentes nos et
expugna inpugnantes nos”. Etenim, sepius bonitati tuae innotescere videmur licet
nostras tribulationes, tamen et nunc luctu et gemitu referendum malorum pericula,
quae ab eodem protervo rege passi sumus et eius gente Langobardorum, magno cogente
periculo, significandum studuimus.
lam credimus, christianissime et excellentissime fili et spiritalis compater, omnia
nobilitati tuae esse cognita: quomodo pacis federa ab impio Haistulfo rege et eius
gente dissipata sunt; et qualiter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sacramenti
confirmatum est, valuimus impetrare; etiam quia nullum augmentum nobis factum
est, potius autem post desolationem totius nostrae provintiae et plura homicidia ab
|
|