prestolabatur, quatenus cito veniens sibi subderetur; alioquin
sciret se sine dubio obsidione constringendum. Verum ille veritus
ne Rex ab eo contemptus super se irrueret, civitatem
eius aggrederetur, deposita mentis cervice, venit ad eum; qui
genibus flexis manusque suas manibus suis immittens, suum
ei hominium subdidit fidelitatemque iuravit. Res inquam valde
stupenda; nam, uti iam in secundo expressum est libro, Neapolis,
que post Romanum imperium vix umquam ferro potuit subdi,
nunc quoque verbo tantum visa est constringi.
68
Nec mora. Post hec Rogerius cogens exercitum, castra inter
Morconium pontemque Landulfi metaturus reducit, daturus
universas terras Roberto Ricardi filio, quas ei Boianensis comes
dimisisse supra dictus est; nam, dum ipsius aliorumque irritaretur
guerris, prememoratas ei terras, cum eas adepto triumpho potiturus
esset, pollicitus fuerat; si tamen dum guerras suas ageret,
non infidelis reperiretur.
69
Dum a Rege mora ibidem fieret, Burrelenses domini eius
super se adventum futurum formidantes, accelerant illum prevenire
ut suum ei hominium quantocius subdentes illum placarent.
Exin Beneventum reversus, ibique extra urbem defixis
temptoriis, cives eius sibi fideles iuramento, salva Apostolica
fidelitate, instituit.
70
Ceterum supradictus Ranipotus, neapolitanum magistrum
militum cum Rege concordaturum presciens, mox puppe ascensa,
dum fuga vellet petere Pissam, equorea interceptus procella,
cum filio suo marinis fluctibus suffocatus interiit.
Denique Rex, cernens cuncta ad votum suum prospere
sibi accidisse, omnesque pro velle suo ditioni sue subegisse, suam
illic dispertiens expeditionem, singulos ad propria redire permisit,
|
|