ex laesione filiorum. Nam viri magis laeduntur, si
utantur coniugali copula tempore calido flante austro,
quam frigido flante borea. tempore enim boreali et frigido
quia calor naturalis magis reservatur interius, plus
possumus convertere de alimento. quare usus coniugalis
copulae in tali tempore non sic laedit corpora virorum,
nec si attenuat ea, eo quod maior sit ibi conversio alimenti.
Tertia via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex aeris dispositione. Nam boreas reddit aerem purum:
auster vero reddit ipsum turbulentum. Nam secundum
Philosophum in Meteoris, Auster pluviarum multitudinis
adductivus. Aere autem existente puro melioratur
complexio existentium in eo, et fiunt meliores generationes.
Quare tali tempore magis, est danda opera coniugali
copulae. Decet ergo omnes cives uti magis coniugio
tempore, quo sit melior procreatio filiorum: tanto
tamen hoc magis decet reges et principes, quanto decet
eos elegantiores habere filios.
Quod in mulieribus quaedam sunt laudabilia,
quaedam vero vituperabilia.
Cap. XVIII.
Mulierum autem mores ut plurimum quasi mores
iuvenum sunt et puerorum: quodammodo enim
sic se videntur habere foeminae ad mares, sicut se habent
pueri existentes in aetate imperfecta ad homines existentes
in aetate perfecta. Nam secundum eundem Philosphum
in Polit. mares plus vigent ratione quam foeminae:
est enim foemina quasi masculus occasionatus, et
quasi vir incompletus. Ic etiam et pueri non sic ratione
vigent ut adulti: nam puer est quasi homo incompletus.
Quia ergo, respectu perfectionis, et quantum
ad rationis usum, foemina et puer quodammodo
rationem eandem habent, sequitur mores foemineos
|
|