IX 39
Mirari possumus et debemus, quod vocatus a nobis ad regimen ecclesie Casertane nec nostro te
conspectui presentasti, nec moram tanti temporis excusatio iusta purgavit. Nos autem factam tibi
gratiam prosequentes mandamus, quatenus ad presentiam nostram accedas, memoratam ecclesiam
cum favore nostro et imperiali gratia adepturus.
IX 40
In tribus, que sancte trinitatis tribus personis, potentia, sapientia et benignitate videlicet, attribuuntur
vocabulo, quoniam earum quelibet essentialiter communis est tribus et trium una, regnum
Francie patet a longis retro temporibus pre regnis aliis claruisse ac per hoc habuisse in se vestigium
trinitatis: in strenuitate militum potens, in clero litterarum scientia predito sapiens, et in clementi
principum bonitate benignum; quorum medio si duo destituantur extrema, in vitia convertentur,
quoniam potentia, nisi fuerit sapientia temperata, in presumptionem luxuriat, se ad arrogantiam
extollendo; benignitas vero, si eadem suffulta non fuerit, in dissolutionem degenerat, et efficitur
fatuitati cognata. Igitur sapientia necessaria est utrique, sine qua neutra illarum nomen virtutis obtinet
vel effectum. Sapientia vero nutritur studio litterarum, quo, quasi fluvio de loco deliciarum
egresso, non solum regnum predictum irrigatur et fecundatur per Spiritus sancti gratiam, verum
etiam paradisus ecclesie generalis, cuius alveus Parisiensis civitas ex eo, quod idem studium Parisius
viguit hactenus, noscitur extitisse. Unde vestra credimus interesse sollicita diligentia et sollicitudine
satagere diligenti, ut studium diebus vestris translatum alibi a Parisius illuc quasi flumen ad alveum
revocetur, ne forsan ex translatione huiusmodi ad nihilum redigatur, per plura loca divisum velut
fluvius, qui distractus ab alveo et in rivos divisus arescit, ac per hoc celum claudi scripture ac imbrem
suum nubes continere contingat, et incomplutam terram universalis ecclesie remanere, nec
non in tenebras solem et lunam converti stellasque involvi caligine huiusmodi tenebrarum, ac sic de
predicto regno deleri trinitatis vestigium prelibatum, quoniam in vestram ignominiam redundaret,
si diebus vestris idem regnum huiusmodi gloria privaretur. Sane ad nostram noveritis audientiam
pervenisse, quod inter vos ex parte una etc. ut in alia usque transferendo. Nos ergo utilitatibus proventuris
etc. usque obviare .. et .. nostris damus litteris in mandatis, ut ipsi vice nostra inter vos et
magistros ac scolares prefatos interponant sollicite partes suas, ac imponant sollicitudinem diligentem
et operam efficacem, ut studium Parisius revocetur. Quocirca etc. usque exequentes, ne, si secus
egeritis, quod non credimus, sapientiam et benignitatem, sine quibus vix potentie unitas potest
persistere, videamini abiecisse, ac nos, qui regnum ipsum hactenus celitus benedictum, ut dedecoretur
|
|