reputantur, quia non sunt ita bona sicut vina Ytalica rubea.
Nota similiter quod vina Altisiódori sunt alba et aliquando aurea
et odorifera et confortativa et magni et boni saporis et omnem
bibentem in securitatem et iocunditatem inducunt atque convertunt,
ita ut merito de vino Altisiodorensi dici possit illud Prover. XXXI:
Date sícceram merentibus et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant
et obliviscantur egestatis sue et doloris non recordentur amplius.
Et nota quod ita sunt fortia vina Altisiodori, quod, quando aliquantulum
stant in urceo, lacrimantur exterius.
De multiplici commendatione vini secundum Gallicos.
Nota etiam quod Gallici ridendo dicere consueverunt quod
bonum vinum debet habere triplex «b», et VII «f» ad hoc, ut sit
optimum et laude dignum. Dicunt enim hoc modo ludendo:
El [vin] bons e bels e [bl]ance,
forte e fer [e] fin e franble,
fredo e fras e [for]mijant.
De vino secundum magistrum Morandum.
Magister vero Morandus, qui Padue in gramatica rexit, secundum
suum appetitum hoc modo commendavit vinum dicens:
Vinum dulce gloriosum
pingue facit et carnosum
atque pectus aperit.
Et maturum, gustu plenum,
valde nobis est amenum,
quia sensus acuit.
Vinum forte, vinum purum
reddit hominem securum
et depellit frigora.
|
|