Guido Faba: Dictamina rhetorica

94


probitate. Eapropter vos pro Deo suppliciter exoramus,
ut circa vestre persone custodiam studeatis habere tantam
diligentiam et cautelam, quod inimici vestri numquam,
ut optant, vestro sanguine satientur.
XXI.
Responsiva ad eamdem.
Experientia longa probat, quod etiam litterarum vestrarum
continentia manifestat, quantum vos meam personam diligatis
cordis et animi puritate, cum me sepius admonetis ut
cautelam habeam diligenter; pro quo vestre prudentie refero
gratiarum uberrimas actiones. Noverit itaque vestre consanguinitatis
ac dilectionis sinceritas, quod taliter incedo sagaciter
ac custodio me prudenter, quod divina misericordia
simulque vestra gratia suffragante, meam personam nec de
die nec de nocte ledere poterunt inimici.
XXII.
De scholare ad consanguineum
ut intercedat pro subventione apud patrem.

Viro discreto domino G. consanguineo propriis meritis
peramando, C. scholaris salutem et plenitudinem gaudiorum.
Gratiam vestram quam semper inveni benivolam, favorabilem
et in omnibus liberalem, exoro prece qua valeo et instantia
quanta possum, ut sic instare velitis vestris intercessionibus
meo patri, quod, faciente Dei consilio atque vestro, in scholis
ad eo subventionem recipiam consuetam.
XXIII.
Responsiva ad eamdem.
Conturbata sunt viscera tui patris et ipsius cordis duritia
non potuit nostris precibus mitigari pro subventionis dextera

Torna all'inizio