14
M. M. virginali flosculo, G. eius utinam amicus, quidquid facendum censuerat, cum peticionis effectu. – Vestre nobilitati, virginum pulcerrima, non ignarum fieri credimus nos vestre pulchritudinis amore vehementer accensos singulis diebus ac noctibus nequaquam ullam pati requiem. Iuxta illud Ovidii: fit mihi longa dies, noctes vigilantur amore. Sed cum Tiresii testimonio probatur quod sexus muliebris magis quam virorum ad gaudia huiusmodi accendatur, non modicum terremur et mirando conturbamur, quod nedum meis labella vestra coniungatis, verum etiam eloquia nostra dedignemini audire.Vobis ita prostratifacie supplicamus quatinus vestris eloquiis nos primo dignemini beare ac vestre virginitatis dulcedinem in alquo saltem prelibare.
15
R. V. sermocinalis facetie gemula decorato, M. quod poterat salva virginitate rapi. – Vestre universitatis littere ceterum splendidissime nobis vestrum amore aperuere nostrique vultui maculas ruboris illico effudere. Nam puellarum consueta temeritate conspicientes non solum nobis apicum secreta verum etiam pluriuso aliis fore aperta credimus. Set quia vestre persone colloquium nos minime pati notificavere, veritatis mens nostra conscia nullatenus abnegat. Sed quoniam vestri pectoris ardores erga nos contulere ac ita iure fore nequaquam dubitamus, idcirco vobis latenter verba, quam cicius, faciemus vestreque voluntati, si forte volueris, satisfacere modicum differemus.
|
|