scammoniam et de dolore ventris conquerebatur, est sicut probavi, ut manducet parum sumpta medicina irritantia appetitum et confortantia os stomachi, ut pira vel poma cum pane vel sine vel panem assum infusum in vino vel aceto, ut fiat quasi lectus super medicinam quidam et sic prohibeatur vomitus et ante tempus emissio medicinae, et ut dormiat de nocte capite elevato securiter, usque quo excitaverit medicina. Nobilibus vero spargatur aqua rosata vel muscata per faciem, et potus consimilis propinetur, pauperibus vero vinum vel acetum et valde frigidum.
Ad ignem ventrem calefaciamus, et si pillulas obtulerimus, cave, quod sint molles per se vel liquore aliquo remollitae, ut facilius resolvantursine fatigatione naturae. Vidi enim plurimos cum magno periculo sequenti
die pillulas integras evomentes.Item ante haec omnia diligenter examinandus est, qui purgatur, his interrogationibus et bene notandae responsiones, quia secundum hoc variabitur medicina: utrum aliquando sit passus haemoptoicam vel
stricturam pectoris vehementem vel tussim siccam, ptisim vel similia, quia tunc non est purgandus vomitu nec mirobolanis vel medicina, quae soleat exacuere morbos istos, et an haemorrhoidas patiatur, quae irritantur scammonia, euforbio et ab omni, quod purgat movendo violenter humores ad inferiora, et maxime, si sit medicina acuta et mordicativa, de qua regulare est, quod nocet delicatis, convalescentibus, debilibus, mulieribus, pueris et his, qui tenuem habent ventrem et tenuia intestina et quorum corpora ad multam siccitatem pervenerunt, et his, qui numquam medicinam acceperunt, de quibus dubitatur, utrum de facili vel difficulter per pharmacum moveantur. Regula enim est, quod his omnibus pauca, debilis nec multum desiccativa, mordax vel acuta danda est medicina, licet tamen mulieribus propter humiditatem sexus securius dari possit. Quae omnia breviter et tamen utiliter [108va] pertranseo, quia sunt supra diligenter determinata.
CAPITULUM VII. DE HIIS, QUAE TARDANT OPERATIONEM SOLUTIVI ET VOMITUS
Retardant et impediunt operationes solutivi et vomitus: somnus post perfectam dissolutionem medicinae et postquam inceperit operari; potus aquae frigidae, quia constringit vias, per quas superfluitates attrahuntur
|
|