sedis ex veteri Aquilegia in Gradensem civitatem, piae memorationis decessoris nostri,
pape Pellagii, auctoritate facta eamque episcoporum viginti sinodica promulgata
sentencia totius Venetiae et Istriae metropolim confirmatam atque ad instar veteris
Novam dictam fuisse Aquilegiam. His denique evidenter consideratis, visum nobis
fuit, quod Serenus contra hec sua ostendere scripta debuisset. Set isdem tunc confessus
est, nil se aliud praeter unum habere privilegium, quod a decessore nostro
Gregorio pro usu sibi pallii concessum fuerat; in quo habebatur, quod, licet regis
Longobardorum precibus pallii consecutus fuisset benedictionem, non ob id gloriaretur,
set esset, quasi non accepisset, in eo tantum contentus, quod tunc usque obtinuisset,
id est Foroiulensi episcopatu, nec umquam Gradensis dicionis iura patriarche contingere
praesumpsisset; quodsi inobediens aliqua fultus elatione comprobaretur, edicto apostolici
vigore concilii ipse se gratia collati pallii ex praesumptione indignum ostenderet
et iudicaret. Non enim his auditis contempnentis sancita patrum atque ecclesiastica
statuta Sereni culpa latere diu potuit, pro qua ab episcopali collegio esset definitione
patrum extorris et sacerdotalis offitio nudatus, nisi confitentem suae temeritatis reatum
et a tali deinceps cessare praesumptione sub iurisiurandi relegione spondentem eum
apostolica praeveniret compassio, qua instruimur, severitatem legum bonitatis indulgentia
temperare. Preterea nos aecclesiae Dei utilitati praevidentes et, ne ultra talis eandem
vexaret disceptatio, consedentium fratrum definitione episcoporum liti finem imponentes
stabilimus, ut Nove Aquilegiae id est Gradensis civitatis Antoninus patriarcha suique
successores tocius Venetiae et Istrie, quae nostra sunt confinia, remota omnium insolentia
ac tergiversatione, primates perpetuo habeantur, Foroiulensem antistitem Serenum
suosque successores Cormonensi castro, in quo ad praesens cernitur sedere in
finibus Longobardorum, solummodo semper esse contentos, statuentes insuper et ex
apostolica auctoritate nulli umquam haec, quae a nobis pio promulgata sunt pro unitate
aecclesiae intuitu, in quoquam violare aut aliqua licere transgredi praesumptione, set
perpetuis temporibus ab omnibus sanctae aecclesie Dei fidelibus inviolata sub interminatione
futuri iuditii observari ac inconvulsa manere. Qui autem huius nostrae definitionis
violator extiterit, nostro anathemate sic pereat, ut in adventum domini cum his
qui a sinistris damnandi erunt, aeterna mulctentur pena.
Gregorius episcopus sancte catholice atque apostolice Romane sedis ecclesie huic
constituto a nobis promulgato subscripsi.
Iohannes Ravennas archiepiscopus huic constituto a nobis promulgato subscripsi.
Agnellus episcopus sancte ecclesie Feretinensis huic constituto a nobis promulgato
subscripsi.
Vitalis episcopus sancte ecclesie Aratrine huic constituto a nobis promulgato subscripsi.
Oportunus gratia Dei episcopus sancte aecclesie Manturianense huic constituto a
nobis promulgato subscripsi.
|
|