Salimbene de Adam: Cronica

Pag 196


Tante autem largitatis et elemosinarum extitit, ut non solum
presentibus, sed etiam longe positis, etiam in monte Synai monachis,
necessaria ministraret. Nam omnium indigentium nomina
scripta habebat et eis liberaliter subveniebat. Cotidie etiam
ad suam mensam peregrinos quoslibet invitabat; inter quos die
quadam unus accessit, in cuius manibus dum ipse ex humilitate
aquam fundere vellet, conversus urceum accepit. Sed repente,
in cuius manibus aquam fundere voluerat, non invenit. Cumque
hoc factum secum miraretur, eadem nocte Dominus per visionem
ei dixit: «Ceteris diebus me in membris meis, hesterno autem die
me in memet ipso suscepisti». Gregorius cum apud Mauricium
imperatorem et filios eius super mortem cuiusdam episcopi falsó
accusaretur, sic ait in epistola quam apocrisario mittit: «Unum
est quod breviter suggeras dominis nostris, quia, si ego servus
eorum in mortem Longobardorum vel damnum me miscere voluissem,
hodie Longobardorum gens nec regem nec ducem nec comites
haberet atque in sua confusione esset. Sed quia Deum timeo, in
mortem cuiuslibet hominis me miscere formido». Ecce quante
humilitatis, quia, cum esset summus pontifex, imperatoris se servum
vocabat et dominum suum eum appellabat! Ecce quante
innocentie, quia in mortem suorum inimicorum consentire nollebat!
Cum Mauritius imperator Gregorium et Ecclesiam Dei
persequeretur, inter cetera sic ei scripsit Gregorius: «Quia ego
peccator sum, credo quod omnipotentem Deum tantó vobis amplius
placabitis, quantó me ei male servientem affligitis». Patet
igitur ex predictis qualiter beatus Gregorius optime fuit morigeratus.
Dicit enim: «Ego verbis prosperari non quero, sed moribus».
Nam:
Moribus et vita quisquis vult esse facetus
me legat et discat que mea musa notat,
dixit quidam poeta, et usquequaque non dixit verum, quia multas
immunditias docuit.
Si quis autem vult habere optimos mores, Ecclesiasticum legat
et corde retineat et opere adimpleat, qui non sine causa a Grecis

Torna all'inizio