Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 491


assellare catarticum imperiale quia nulla medicina huic
cause ita est acceptabilis. Alii vero vomitum provocant, sed ego
non approbo multum, sed balneum aque calide maius eis est remedium.
Non alleviatis hoc modo clisteria facimus, aquam cum salis
multitudine bullias et apposito melle per clistere inicias. Nota
quod in omni clisteri mel debet poni propter mundificationem.
Item aquam cum sale bullimus et sal gemmam bene tritam cum
melle apponimus et per clistere inicimus. Item in aqua salsa pigram
vel yeram pigram distemperamus et per clistere inicimus,
vel catarticum imperiale. Item succus blete cum succo mercurialis
in aqua salita cum melle inmissus mirabiliter valet, vel radix ebuli,
vel radix sambuci bullite in aqua cum sale et melle mirabiliter
componunt clistere. Omnibus istis adhibitis multociens non valent
mingere, quibus unctiones facere debes de dialtea, arrogon, pulegino.
Facias autem eis calidissimam aquam salsam, in qua tantum
caules sint bulliti ad medietatem, eaque sedentes aqua puleginum
bibant oleum, vel filoantropos accipiant; portulacas siccas in oleo
bullias et super pectinem pones. Lanam succidam in oleo bullitam
post balneum super pectinem positam multum juvat; vel radicem
pentafili tritam in vino bullias ad medietatem atque colaturam tribuas
ad bibendum. Facias eis aquam diureticam, ut de polipodio,
aniso, feniculo, grano solis et per clistere inicias. Et notandum quod
clisteria de diureticis nimis passionem istam juvant quia vesica et
exta se collimitant ad invicem. Dabis etiam eis ad potandum similam
in supradicta aqua lexivam factam de cinere istarum herbarum
scilicet calamenti, pulegii, camedreos, camepitheos, pentafili,
aneti, feniculi, cimini et similium, decoctionem etiam polipodii,
aneti, feniculi, grano solis, baccis lauri, citrolis, melonis et cucurbile
tribues ad potandum, quia diuretica multum conferunt huic
egritudini; vel accipimus cimicem imiam (?) et in virga ponimus
et statim mingunt; vel pulverem scorpionis ad potandum damus et
multum confert. Contingit quod ventris officium et urine non negatur,
dolore minime cessante; istis crebras facias unctiones de
dialtea, pulegino, arrogon, et sepissime in aqua in qua calidissime
herbe ponuntur, ut calamentum, pulegium , branca ursina et similia
sedeant, facias etiam eis clisteria de yera pigra Constantini,
ut flegma quod villis stomaci et intestinorum insertum est, et ventositatem
creat, expellatur. De omnibus gummis cum speciebus calidis
emplastrum eis fiat, et cerota adhibeantur, qui niinis conferunt.
Istis non proficientibus, significamus materiam in stomaco
contineri; quibus dabis pillulas de yera pigra Constantini; deinde
post medicinam confortabis stomacum cum gariorilato et similibus.
Si autem hoe electuario usi fuerint, procul dubio liberebuittur,
quod recipe indorum ÷ II, spice reubarbare ana ÷ I, masticis, gariofilati,
ameos, carvi, levistici, grana solis, amomi, sparagi, seminis
urtice, aneti, cimini, basilici semen, feniculi, omnium XIII
ana ÷ s, mellis quod sufficit; dabis ad comedendum digestibilia, ut
pullos, vinum temperatum; juxta ad mansionem semper potent aquam

Torna all'inizio