Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 55


Sed quomodo virtus Dei unita est? Et si unita est, ut dicit iste sanctus,
ex quibus unita est? Plura enim non sunt in Deo, ex quibus sit ulla pluralitas,
que unita faciat Dei virtutem. Ad quod dicendum, quod virtus
Dei unita est non unione aliqua, quia necesse foret ut plures nature similes
et prorsus conformes essent in Deo, quod fides refutat, sed unita
est unitate que est ipsa virtus, que unita est. Vel ipsa virtus Dei est unita,
una et singulari nature significatione, cum videatur esse non unita multarum
dictionum appellatione. Multis enim sancitur vocabulis, cum non
sit ipsa multa sed una. Vel si magis placet, unita est secundum thropum
qui dicitur endiadis, id est non est divisa. Dixit ergo quia secundum symbola
ista intendimus contemplationibus divinis.
Nunc autem prosequitur et ait, quod, postquam quantum potuimus
contemplari requievimus a speculatione nostra, tunc demum illam
intellectualem operationem in sempiterne lucis radium stabiliendam debeamus
infigere. Et hoc est quod sequitur: et post omnem secundum nos
deiformium intelligentiam requiescentes, nostras intellectuales operationes
in supertessentialem radium, secundum quod iustum est, immittemus.
Non enim
iustum est, ut, cum <omnium> visibilium symbolorum ex quibus eternorum
speculationem intimam haurimus, seriem indagatam circuibimus,
in his, quia profecto secundum nos et secundum figmentum nostrum
debile et instabile caduca sunt et corruptioni debita, finem nostre quietis
statuamus. Nam cum deiformium rerum per speculationis intente vim,
post omnem symbolorum articulum secundum nos et pro viribus nostre
contemplationis exploratum, intelligentiam molimur, tunc requiescentes
operationes nostras intellectuales non in voce Patris, que audita est
super carissimum Filium et dilectum, non in columbe specie, in qua
Spiritus Sanctus visus est, et sic de omnibus symbolis sensibilibus, infigere
oportet, ut in his divinitatem comprehendamus abditam; sed
transeundum est, ut immitt[a]mus nostras contemplationes in superessentialem
radium et in illo immolemus argumentatam studii nostri theoriam.
Sicut ille rerum diligens circuitor effecit in psalmo: «Circuivi,
ait, et immolavi in tabernaculo eius». In tabernaculo, inquit, eius, in
radio divinitatis eius, in candore lucis eterne, in splendore Domini
sancte resurrectionis, de quo Propheta orat dicens: «Et sit splendor Domini
Dei nostri super nos». Splendor Domini Dei nostri Patris misericordiarum,

Torna all'inizio