Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 284


herba cito crescit. quia natura de ea modicum curans, cito
perducit ipsam ad suum augmentum. Sic et mulier
quantum ad corpus cuius habet esse pefectum quam vir.
quare cum anima, sequatur complexionem corporis, sicut
ipsum corpus muliebre eo quod sit vilius, et natura
minus de ipso curet, citius venit ad suum complementu,
quam virile. Sic consilium muliebre citius est in perfectione
et complemento, quam virile. Simpliciter ergo melius
est consilium virorum quam mulierum, eo quod vir
sit ratione praestantior, etmulier habeat consilium invalidum.
In casu tamen potest esse muliebre consilium melius
quam virile: ut quia illud est citius in suo complemento,
sis oporteret repentino operari, forte elegibus
esset huiusmodi consilium.
Quomodo decet reges et principes, et universaliter
omnes cives propriis coniugibus sua
aperire consilia. Cap. XXIV.

Triplici via investigare possumus, quod mulieres comuniter,
et ut plurimum secreta retinere non possunt.
Prima via sumitur ex defectu rationis. Secunda ex
mollicie cordis. Tertia ex appetitu laudis. Prima via sic
patet: quia (ut in praecedentibus dicebatur) eo ipso quod aliquid
est prohibitum, augetur concupiscentia nostra, ut operemur
illud, quare cum ponere aliquid in praecepto, sit prohibere,
ne dicatur illud ex ipsa prohibitione incitatur concupiscentia
magis ad dicendum secreta, qua alia nisi ergo a
ratione huiusmodi concupiscentia refraentur, non congrue
possunt retinere secreta. Mulieres igitur eo quod ab usu rationis
deficiunt, nec possunt sic refraenare concupiscentias,
sunt magis propalativae secretorum, quam sint viri. Nam si
prohibitio auger concepiscentiam: tanto sunt proniores mulieres
ad faciendum prohibita quam masculi, quanto ab usu

Torna all'inizio