| parte dicitur: Et reges septem sunt, decem vero cornua decem reges futuri
 sub eodem tempore regnaturi.
 Nota verbum et tempus. Angeli draconis persecutores martirum. Michael
 Petrus, et Michael in Petro, sicut diabolus in Herode. Ipse enim primum fuit
 caput draconis. Angeli Michaelis martyres sancti, de quibus dicitur: Ipsi vicerunt
 eum propter sanguinem agni et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
 Hoc prelium factum est post resurrectionem domini, consummatum est
 autem Constantini diebus. Mulier vero fugit in solitudinem a facie serpentis,
 ubi manet in tempus et tempora et dimidium temporis, quod nichil aliud quam
 totum tempus ecclesie distinctum per septenarium designat. Fecit autem draco
 prelium cum reliquis de semine mulieris, hoc est cum heremitis et monachis,
 qui caste vivunt, sive cum fidelibus omnibus. Suscitavit namque de abysso
 bestiam quandam habentem capita septem et cornua decem. Que nimirum
 bestia, cum et ipsa septem tempora habeat, idcirco tamen in quarta parte revelatio
 huius bestie scribitur, quia eius maxima fortitudo quarto tempore claruit.
 Bestia ista est collectio infidelium, que more bestiali christianos persequitur.
 Bestiam istam in quatuor Daniel distinguit; prima quasi leena, secunda
 sicut ursus, tertia similis pardo, et habebat quatuor capita, quarta dissimilis erat
 ceteris. Septem itaque capita Daniel in quatuor bestiis assignat, que Iohannes
 assignavit in una. De leena vero et urso et pardo hoc modo facit mentionem
 Iohannes: Et bestia, quam vidi, similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os
 eius sicut os leonis. Pro quarta vero Danielis bestia accipit Iohannes cornua
 decem. Tempus vero proprium huius bestie in ferocissima gente Sarracenorum
 posuit, et idcirco in quarta libri parte, quia hec ipsa est quarta Danielis bestia,
 et hec persecutio quarto tempore orta est, tempore scilicet heremitarum et virginum.
 Quod vero caput ipsum dicit mortuum esse et iterum vite redditum,
 manifestum est, quod prevalentibus Francis gentes barbare preliis contrite sunt
 et quasi iam omnino prostrate, plurimis eorum in servitutem christianorum redactis,
 et futurum est, ut bestia, que penitus interisse videbatur, in capite uno,
 hoc est in uno regno consurgat, que talia factura est, qualia verbis explicari vix
 | 
 |