Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
GIS vel GER fluvius est Ethiopie Garamantum inter deserta
et arenosa effluens loca.
GLANES fluvius est tardus atque piger adeo ut potius palus
videatur quam flumen, infamis plurimum adversa valitudine
incolarum. Fertur autem tardus, ut dictum est, sub Clusio vetustussima
Tuscie civitate et amplo occupato spatio Sene Iulie
campos a Perusinis dividit, et versus Aritium tendens manu
facto alveolo in Arnum effluit.
GLANICUS fluvius est apud Minturnas Liris nominatus, illas
cursu dividens. Puto hodie vocari vulgo Garigliano.
GLAUCUS fluvius est Yonie Pedalio promontorio
propinquus.
GLAUCUS Colchorum fluvius est et in Phasim mergitur, habens
eius in exitu in Phasim insulam absque nomine.
GLOSTES fluvius est haud longe ab Olga oppido et Bithynie
propinquus.
GNA Mauritanie fluvius est Ampelusie promontorio
vicinus.
GOZAN fluvius est Medorum, quem penes Salmanasar Babilonie
rex Israelitas captivos habitare iussit.
GRATEIS fluvius in extremo Ytalie Sycilie propinquus et
Scylleo oppido, quem fabule Scylle immanis monstri finxere
matrem.
GRANIUS Persarum est fluvius per Suasianum fluens et parvas
deferens naves, cuius dextrum latus incolunt Dixi montani
bitumen perficientes.
GRILIOSOLIUS fluvius est in Aphrodisia regione Coryphe oppido
propinquus.
GRANICUS Frigie fluvius est in Propontidem cadens, cui Cizicon
civitas proxima, clarus quidem prima Alexandri Macedonis
victoria in Persas.
GUATA Britannie fluvius est in Cambria regione, quam vulgus
ab eo denominat Gualliam.
GUANDALA Guandalorum est fluvius.
GUTALUS fluvius est Penthim Basterne que Dacis est contermina,
qui in Occeanum mergitur.
|
|