vel in defectu, desiderat ut alii compatiantur ei, et miserentur
eius. propter quod et ipsi de facili inclinatur,
ut miserantur, et compatiantur aliis. Senes ergo propter
imbecillitatem, quia vellent sibi alios compati, et
misereri, de facili compatiuntur et miserentur aliis. Tertio
nihil dubium pertinaciter affirmant. Nam ( ut ait Philosoph
2. Rheto.) quia senes vixerunt multis annis, et viderunt
quod saepe sunt decepti: non audent pertinaciter
aliquid asserere, timentes, ne ita res se habeat, et decipiantur.
Ideo Philosophos ait, quod senes omnia dubie
sententiant, et semper apponunt ibi Quasi, vel Forte, et
nihil fixe pronunciat. cum enim ab quaeritur de aliquo
negocio, dicunt Forte, sic est, vel Quodammodo ita
erat timentes enim decipi, nihil firme sententiant. Quarto
nihil agunt valde, sed in omnibus operibus suis videntur
esse temperati. Nam sicut iuvenes, quia in eis abundant
concupiscentiae et paffiones, in omnibus tenent extremum,
et omnia agunt valde: sic senes, quia habent passiones, et
concupiscentias remissas, ut plurimum agunt omnia
moderare. Viso, qui sunt mores iuvenum, et senum: de
levi apparere potest, qui sunt mores eorum, qui sunt in
statu. Nam illi qui sunt in statu, et sunt medii inter senes
et iuvenes, ut vult Philosophus secundo Rhetoricorum,
habent quicquid laudabilitatis est in senibus, vel
iuvenibus. Nam ipsi, qui nec sunt: nimis percalidi, ut iuvenes,
nec infrigidati ut senes, nec sunt sic animosi, et
praevolantes, ut iuvenes, nec sunt sic timidi, et pusillanimes
ut senes: sed tenentes medium inter utrosque,
sunt timidi ubi est timendum; et audaces, ubi est audendum.
Sic etiam, quia nec sunt omnino inexperti,
ut iuvenes, nec sunt in tot decepti ut senes, nec omnibus
credunt quod faciunt iuvenes propter inexperientiam,
nec omnino discredunt quod faciunt senes eo quod
sint in multis decepti: sed habent se medio modo. Ideo
dicitur 2. Rhetoricorum, quod qui sunt in statu, nec sunt
|
|