Petri Cantinelli: Chronicon

29


In kalendis vero iulii eiusdem anni intravit regimen civitatis Faventie d. comes Glaçesius
de Castrocario.
Quibus omnibus sic peractis, idem dominus papa elegit et misit comitem Romanie et
Bononie dominum Bertoldum de filiis Ursi nepotem suum, qui venit ad civitatem Arimini de
mense octubris, et, accipiens omnes fortilicias dicte terre, relinquens ibidem unum potestatem
et rectorem, perexit ad civitatem Cesene, ubi fecit similiter; sed, sicut Domino placuit, ibidem
infirmatus est, et multum in sua infirmitate permansit. Tandem misit Romam pro filio suo
domino Gentile, qui, per alias terras et civitates Romanie progrediens, omnes et singulas [civitates
et terras] subiugavit, et in qualibet civitate et terra [potestates et] rectores apposuit.
Venitque ad civitatem Faventie, cum magna militum comitiva de Roma et de Patrimonio
sancti Petri et de Francia, die sabati XXIX mensis octubris, ubi honorifice est receptus et
positus in tenutam et corporalem possessionem districtus et civitatis Faventie; portatumque
fuit super caput ipsius pallium deauratum, et date fuerunt sibi et in suis manibus, per sindicum
comunis Faventie, scilicet dominum Bonaventuram Fusculi, porte civitatis Faventie et
claves ipsarum portarum, et intravit ipsam civitatem per portam Pontis; veniebat enim de
civitate Ravenne. Subsequenti vero die lune, ultima mensis octubris, venit ad civitatem Faventie
dominus frater Latinus cardinalis romanus, legatus apostolice sedis.
Et fuit electus potestas [civitatis] Faventie, [a die mart]is kalendarum novenbris [eiusdem
anni, usque] ad unum annum, dominus Stefanus Iohannis Iordani proconsul romanus, et fuit
electus per comune Faventie, precibus et instantia dicti domini cardinalis et domini Gentilis.
[ Die vero mercurii secundo mensis novenbris, iverunt ad civitatem Imole et tradite fuerunt
sibi claves et fortilitias civitatis Imole, et potestatem et rectorem ibi reliquerunt. Et, die iovis
tertio dicti mensis, iverunt ad civitatem Bononie, et ibi steterunt multos dies. Et illi de parte
Geremiorum, qui habebant dominium civitatis Bononie, nolebant pacem facere cum illis de parte
Lanbertaciorum, nec volebant dare dictis domino cardinali et domino Gentili potestariam et
dominium civitatis Bononie. Unde contigit quod idem dominus Gentilis fecit sibi dari ab illis
de Bononia omnes captos et obsides, quos tenebant de parte Lanbertaciorum, et ipsos duxit Imolam,
die iovis XXIV mensis novenbris. Et, die sabati tunc sequenti, venit ad civitatem Faventie,
et fecit sibi dari omnes captos de parte Geremiorum, quos illi de parte Lanbertaciorum
Faventie commorantium habebant in carceribus, et ipsos, in eodem modo, fecit duci ad civitatem
Imole. Demum contigit quod, occasione quorundam de parte Geremiorum, qui erant capti
Imole et aufugerunt, dictus dominus Gentilis accepit omnes predictos captos et obsides de
utraque parte, et ipsos fecit duci ad civitatem Cesene. Die autem mercurii, ultimo mensis novenbris,
venit ad dominum Bertoldum patrem suum, qui erat tunc in bona convalescentia. Et
die iovis primo mensis decenbris, idem dominus Bertoldus comes Romaniole fecit maximum
parlamentum in palacio comunis Cesene, ubi fuerunt anbaxiatores omnium
civitatum et terrarum

Torna all'inizio