Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 205


actionibus gratiarum, parati cum Deo sustinere sarcinam questionis, si quam contra predictos duos
moveri contigerit occasione mandati, quod nuper pro alio recepistis.

VIII 34

Cum apud vos .. et .. preces nostras sibi senserint fructuosas, gratiam eis factam plenis prosequimur
actionibus gratiarum, ipsos vobis tanto securiori recommendantes affectu, quanto plus vos mereri
speramus eorundem suffragiis apud Deum.

VIII 35

In gravaminibus monasterii vestri gravamur, incommoda eius propria reputantes, super quibus,
quod poterimus, faciemus. Ad hec regratiamur de missis, petentes pro gratia plura non mitti.

VIII 36

Iocundum receptionis affectum, quem in equo transmisso gratia vestre serenitatis exhibuit, plenis
prosequimur actionibus gratiarum, cum hilaris facies recipientis et donum magnificarit oblatum et
videatur recipiendo donasse. Fecit autem hoc aut dilectionis intentio, ut mittens honoraretur in
misso, aut doctrine cautela, ut datum gratiose receptum alios ad similia blandimento laudis alliceret
et ad alia nihilominus dantis animum invitaret. Ad hec, si rescribenti libera datur responsi facultas,
poterit sine veritatis offensa rescribi, quod, si sors militie clericalis vos numero cardinalium ascripsisset,
super hiis, que finis vestre pagine continebat, cardinalibus, ut sic loquar, cardinaliores essetis.

VIII 37

Sic effudit se liberalitatis vestre gratia circa meos, quod exuberantibus profusis beneficiis posse
meum ad retributionis effectus non sufficit, et quodammodo factus sum minor per incrementa
meorum. Quid retribuam? Sane, cum facultates non suppetant, se ipsum inducit in debitum obligatio
debitoris.

Torna all'inizio