Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 139b


quod sic. Et exponitur communiter "cum
distantia" idest in ratione alterius extremi,
ita quod nunquam potest cedere in
idem extremum cum parte significante
substantiam, sed semper se habeat in ratione
alterius extremi. Sed melior modus
exponendi est, quod verbum significat
per modum inclinabilis ad aliud cum
distantia, idest maxime inclinatur inter
omnia inclinabilia. Probatio istius expositionis
est, quod inter maxime distantia
maxima est inclinatio. Quod autem verbum
inter omnia inclinabilia maxime inclinetur,
hoc apparet per quosdam effectus,
quia modus, qui qualitas est inclinationis,
in nullo inclinabili invenitur preterquam
in verbo.
Iterum illud maxime inclinatur, cui respondet
maxima persestantia, vel exigit
maxime persestantiam. Huiusmodi autem
est ipsum verbum. Ideo verbum inter omnia
inclinabilia maxime inclinatur. Et licet
inter verba quedam sunt magis inclinabilia,
quedam minus, sicut verbum finiti
modi magis quam infinitivi modi, et transitivum
magis quam absolutum, tamen
verbum minime inclinabile inter omnia
verba maxime inclinatur respectu alterius
inclinabilis, quantumcumque sit illud inclinabile,
sicut respectu participii, vel respectu
nominis adiectivi. Quantumcumque
inclinabilia sunt verba minime inclinationis
inter verba, magis est ad hoc inclinabile
verbum. Ergo maxime inclinatur

Torna all'inizio