Rodilandum spatam unam. Quę omnia facta sunt prope 
urbem Romam iuxta pusterulam ad Pertusum, intus tentorium 
domni Henrici regis, pręsentia Saxonis quondam Rainerii, Girardi 
quondam Gregorii, et archiępiscopi Bremensis, et ępiscopi Novariensis, 
et ępiscopi Aureliensis, et Tertonensis, et reliquorum bonorum 
virorum. 
Item, Baro ferrarius filius Boni commutavit huic monasterio 
quasdam res in Acquiniano territorii Sabinensis. item, Necto 
filius Morini concessit huic monasterio res suas in Arnaria modiorum 
.VI. territorii Sabinensis. item, Benedictus pręsbyter 
et Iohannes filii Iohannis,  et Rusticus fiiius Azonis concesserunt 
huic monasterio et commutaverunt res suas in Atriano, quod vocatur 
Urbana, territorii Sabinensis. item, Teudinus filius Beraldi 
concessit huic monasterio et domno Berardo abbati res suas 
et castella sive podia in comitatu Reatino, et castaldatu Interocrino, 
scilicet castellum Lunianum, Aspram, podium Sancti Maximi, 
Canatrem, Sanctum Herasmum, quartam partem Ianulę, et quartam 
partem de rocca Fundi; quarum fines sunt: flumen Mellinum 
pergens in Arrianum, et in Vallem Tinam, et in macclam de 
Verzano, et per cacumen montis Burguli, a secundo latere terra 
Sancti Quirici et vadit in montem Cinnum, a tertio latere Cornu 
Iosep, a quarto latere Rasinum, et venientes in roccam Sintariscam, 
et in flumen Mellinum, quod est primum latus; et monasterium 
Sanctę Crucis cum reliquis ęcclesiis. item, Teudinus comes
  |  
  |