Solla sedilia, in quibus singuli tantum possunt sedere, ideoque
soliar sternere dicuntur, qui sellisternium habent, et
solaria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur.
Solum terram.
Solea vel ea dicitur, quae solo pedis subicitur, vel genus
piscis, vel materia robustea, super quam paries craticius
extruitur.
Solox lana crassa, vel pecus lana contextum. Titinnius (3):
“Lana soloci ad purpuram data”; et Lucilius (1246): “Pastali
pecore ac montano, hirto atque soloce.”
Sos pro eos antiqui dicebant, ut Ennius (Ann. 22): “Constitit
inde loci propter sos dea dianm.” Sos interdum pro
suos ponebant; per dativum casum idem Ennius effert (Ann.
149): “Postquam lumina sis oculis”, pro suis.
|
|