Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 619


Deum. Quid dicam? Hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas . Idem
de sermone Dei habito in monte, cum de beatitudinibus loqueretur et venisset ad
Beati qui persecutionem paciuntur propter iustitiam , equaliter dixit beatos eos, qui
persecutionem inferunt propter iusticiam, acsi qui persecutionem paciuntur propter
iusticiam. Ieronimus vero in tractatu Pentateuci sic meminit dicens: Si Hebreo preceptum
est patri vel matri vel uxori, que dormit in sino suo, non parcere, si se
voluerit a veritate avertere, quanto magis tibi, ó christiane, heretico scindenti domini
Iesu vestem non esse parcendum tibi cognoscas
? Idem ad Rusticum Nerbonensem:
Non est impietas pro Deo crudelitas . Prefatus sanctus Ieronimus in tractatu Ieremię
ad Eusebium Cremonensem sic scribit inter cetera: Homicidas et adulteros et reos
mortis scelestos perdere, non est homicidium, sed legum observatio
. Venerabilis vero
Ambrosius, gemma sacerdotum, in quadam sua epistola se armis populorum defensatum
a Iustinę imperatricis rabie gloriatur. Sanctissimus vero Gregorius, sydus aureum,
a Mauricio imperatore arguitur, eo quod in milites Romanę urbis muros tuentes larga
ciborum et armorum honorificentia plus, quam ab imperatore soliti erant accipere, inpendebat.
Quid vero Veloci magistro militum scribat, audiamus: Nunc utile visum
est, ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua ammonere et hortari, ut
parati sint ad laborem, studeat; et occasione inventa cum gloriosissimis filiis nostris
Marcio et Vitalio loquere, et quecunque vobis adiutore Deo pro utilitate rei publicę
statuerint [facite]; et si adhuc ad Ravennates partes Aiulfum cognoveritis excurrere,
vos a dorso eius, sicut fortes viros condecet, laborate
. Item Marcio et Vitalio
inter cetera: Gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum comperi, hostis collectam habet
multitudinem et in armis dicitur residere; si hic cursum Deo sibi irato mittere
voluerit, vos loca illius quantum Dominus adiuverit, depredate
. Idem in Moralibus:
Crudelem interficere non est crudelitas .
Audistis sanctorum patrum documenta, advertite et pro veritate pugnantium
exempla. Hermogenem prefectum Paulo Constantinopolitano episcopo zelo Arrianę
hereseos persecutionem inferentem legimus cum omni domo sua ab orthodoxis igne
crematum; nec hoc vituperatum, sed ab omnibus scimus esse laudatum. Quid vero
de Alexandrinis dicam? Nonne propter varias pugnas et diversa certamina, que contra
Arrianos exercuere, in toto mundo laudantur? Annon Mediolanenses a catholicis condigna
gloria extolluntur, qui orthodoxos episcopos in ecclesiam fugientes de manu Constantii
liberavere? Nonne Cirillus episcopus Alexandrinus, cuius laus in Ephesino
concilio est, Amonium monachum, qui Orestem prefectum saxo percussit, zelo Dei
ductus, quamvis non secundum perfectam scientiam, qui ab officio eiusdem Orestis ob
hoc fuerat lapidatus, inter martires collocavit?

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio