Quod omnes necessario moriantur. Cum causis				 c.85r.a 
suis. Et ponuntur quattuor qualitates corporum. 
Rubrica XXXI 
Quia scribitur ad Hebreos IX°: "  Statutum est hominibus semel 
mori"  , ideo dicebat Albertus Magnus, in li. de Iuven.  
et senec. : "  Nullum compositum ex contrariis potest quin, 
secundum naturam, veniat ad terminum vite sue, quantumcumque 
diligentisime nutriatur"  . Require in eodem li. a c. 
vicesimo sexto usque ad presens c.. Huius causam dicit esse  
quia aut quiescit aut movetur animal. Si quiescit, dominatur 
frigus complexionis eius, extinguens calidum et inducens 
mortem. At, si movetur, ex motu calor accenditur, consumens 
humidum radicalem et causans mortem3. Quid ergo 
agendum sit dicetur in li. Vir. , c. Adam. Theologi autem, loquentes  
theologice, substancialiter dicunt quod homo, ex luto 
conditus, et accepta racione mentis, in similitudine divine 
ymaginis decoratus, quia elacione cordis intumuit, oblivionique 
tradidit quod de luto terre formatus esset. Ideo, mira 
Creatoris iusticia, factum dicunt, ut qui per sensum intumuerat  
quem racionalem acceperat rursus per mortem terra fieret
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |