A.D. MCLXVIII, indictione XV, Rainaldus cancellarius versus Civitatem Veterem profectus 
est, eamque rebellem eum ingenti exercitu obsedit, in qua erat Petrus Lato inimicus 
Imperii cum XL Romanis: quam cum minime capere potuisset, nuntios suos ad Pisanorum 
Consules ut ei cum IIIIor galeis auxilium festinanter impenderent direxit. Consules itaque 
desiderium iamdicti Cancellarii adimplere cupientes, VIII galeas cum Guidone de Mercato 
Consule in eius adiutorium direxerunt; cumque predicte galee iam dicte Civitati Veteri 
aplicuissent, statim pre timore Pisanorum predicto Consuli et cancellario se red 
itaque amore predicti Pisanorum Consulis, Petro Lato et ceteris qui cum eo erant 
Romanis vitam donavit; veruntamen eos in custodia retinuit. Incolas autem predicte Civitatis 
Veteris, salvos in personis et rebus, ad honorem et fidelitatem Imperatoris atque Pisanorum, 
eiusdem Consul[is amore, sue pietate dimisit, de quo facto Pisani ab Imperatore et cancellario 
magnam laudem et honorem habuerunt. Hoc fuit in mense Madio, XV kal. Iunii; 
deinde eum triumpho et honore atque victoria usque ad Tusculanum perrexit. 
A.D. MCLXVIII, indictione XV, in mense Madio. Cum Romani audissent Civitatem 
Veterem a cancellario Rainaldo captam atque Petrum Latrum et quod totam terram Romagnie 
victoriose devastasset et ad Tusculanum pervenisset, eum quadraginta milibus hominum, inter 
milites et pedites, super eum et Tusculanum devastandum venerunt. Predictus itaque Cancellarius 
hoc cernens, quod Romani Tusculanum devastare cepissent, die lune post Pentecostem, 
qui fuit IIIIor kal. Iunii, cum Romanis bellum magnum fecit, cui in bello Cristianus 
cancellarius in auxilium venit, propter victoriosum imperatorem Fredericum famulum suum 
exaltandum, illos Romanos rebelles vicerunt. De quo bello quatuor milia Romanorum 
interfecta sunt, et quinque milia capta, et vulnerati multi. Reliquos vero usque ad Urbem 
Romam in fugam converterunt. 
A.D. MCLXVIII. Imperator Fredericus cum papa Pasquali venit Romam XI kal. 
Augusti apud ecclesiam Sancti Petri Apostoli, quem fortissimam turribus meniisque munitam 
invenit eamque cum Romanis viriliter pugnando cepit, menia, turres et porticus et burgus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |