non autem omnes legem implere. 
17. AMBROS.  Et resurrexit propter . Post resurrectionem 
enim acceptus Spiritus, ad cumulum nobis  
justificationis provenit. 
18. LANFR.  Propter justificationem , id est, ut credentes 
eum resurrexisse justificarentur. Et a parte  
tota fides designatur. 
CAP. V.—1. AMBROS.  Justificati igitur . Pacem  
habere cum Deo, fides facit, non lex. Haec enim  
nos Deo reconciliavit. 
2.  In gratiam istam . Prius enim jacuimus; credentes 
autem erecti sumus. 
3.  Spes autem non confundit . Spes non confundit,  
dum stulti et hebetes a perfidis judicantur, credentes  
quae mundana carent ratione. Pignus enim charitatis  
habemus in nobis per Spiritum sanctum nobis. 
4.  Secundum tempus . Ad tempus enim mortuus  
est, quia tertia die resurrexit. Vel huic tempori  
mortuus est, ubi sol oritur et occidit. Excessit enim 
e corpore ad inferos (ubi tempus non est, vel aetas)  
pro salute animarum. 
5. LANFR.  Mortuus est . Cum adhuc temporalia  
diligeremus, nisi nobis spem bonam daret, quae nos  
confunderet . . . . . 
6.  Sed et gloriamur , id est, sperantes nos habituros 
gloriam, quam habent filii Dei. 
7.  Propterea sicut . Pendet sententia usque . . . . . . . . .  
legitur: sicut per unius delictum, etc.
  |  
  |