Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 116


monasterio collata est. in comitatu Asculano vocabulo Perecce
alias res commutavit suprascriptus abbas. in comitatu
Reatino ubi dicitur Turrita quarta pars ęcclesię Sanctę Marię cum
quadraginta duobus modiolis prope eam reddita est in hoc monasterio.
in territorio Sabinensi in monte de Cisterna et
valle ubi dicitur Sambucetus donata sunt in hoc monasterio modiola
.XIII. in Cornazano modia .L. et medietas ęcclesię
Sancti Iohannis vendita sunt in hoc monasterio, pro quibus omnibus
domnus Almericus abbas dedit filiis Gualafossę prętium solidorum
centum. qui etiam refutaverunt in hoc monasterio
castellum Sancti Donati. domnus quoque abbas Almericus
emit in Campo Longo quasdam res prętio solidorum .XVI.
in comitatu Reatino ubi dícitur Grecie in hoc monasterio collatę
sunt quędam res. et in casale Iohannis Curti. et molinum
in Grecię curte. et alia res ad Sanctum Cassianum.
et in Gualdaturo, et in casale de Moricla. et alia res ante prędictum
molinum. et de ipso molino partes duodecim. Et
alia res ad Sanctum Cassianum. et quędam portio de sedio
molini. in territorio Sabinensi ad Sanctam Reparatam, ubi
dicitur rivus Tenebellus, Iohannes de Georgio donavit huic monasterio
quasdam res suas. in vocabulo Sala quędam res
oblata est in hoc monasterio. et in curteGrecię alia res.
in territorio Sabinensi ubi dicitur Barilianus alia res. de Rescaniano
refutaverunt filii Gualafossę in hoc monasterio quasdam
res, et receperunt a domno Almerico abbate concambium in Pantanula,
et in Casarina, et in tenimento de Viaro pro portione
ęcclesie Sancti Martini, et rebus in Rescaniano, et colle Laculano,

Torna all'inizio