non minus, quam inelegans aestimantes,
si nos, qui prosperitatis gustu reficimur,
vos odore laetitiae fraudaremus. In paticipium
igitur gaudiorum nostrorum vos gratanter
assumimus, et ex charissima consorte nostra
natum nobis nuperrime filium, duodecimo
scilicet praesentis mensis Februarii, sub felicis
auspicii sidere, vestris desideriis nunciamus.
Quod quanquam vobis solummodo
nunciare videamur ad gaudium, rectius tamen
et dignius refertur ad commodum communiter
omnium, per quod vobis salus
promittitur, et posteris; dum foecunditate
propaginis nostri regiminis solium roboratur.
Etenim si regnorum omnium status et demolitiones
attendimus, profecto videbimus quod
statum cujuslibet servat et roborat regiae sobolis
continuata successio, per quam provenit
populis perpetua tranquillitas, et successorum
defectus regna comminuit, et imperium demolitur.
Laetare igitur regum patria, terra
dulcedinis, experti dispendii vita periculum,
spes vos pulcherrima foveat; quod dum
serenitatis nostrae gremium numerosae prolis
foecundat editio, dispendiosam jam pati
penuriam de regibus non possitis. Ad vos
denique gratissima veniat praesentis insinuationis
epistola, quae vos in gaudiorum nostrorum
consortium evocat, et vestrum vobis in
solidum commodum repraesentat; imo si verum
inspicimus et subtiliter intuemur, ex nostra
|
|