Imponitur epilogando finis libro; insultacio 					c.102r.a 
in malos; hortacio ut horemus Deum agendo 
bona; petitur venia a legentibus et ponitur graciarum 
accio. 
Rubrica LXXXVIII 
Novimus, Dei munere, que moneat pena dampnatos et, sacrorum 
Eloquio instruente, didicimus quantus qualisve sit 
ignis cruciatus, frigus, horror et tenebre cum omni genere 
tormentorum. Eant igitur nunc reprobi et delectacionum 
suarum ardores facient passuri demum hos incomprehensibiles 
cruciatus. Transitorio autem verbere affligantur electi, 
ut nos a pravitate flagella corrigant hos quos paterna 
pietas ad celestia reservavit. Universi ergo catholici,usque 
ad terram flexis genibus procumbentes, grates maximas 
Deo referant, per cuius vulnera evaserunt tantam inmanitatem 
suppliciorum. Consulo michi igitur tibique, amantissime 
frater lector, ut toto affecto mentis, donec tempus merendi 
atque demerendi in manibus nostris est, bene vivendi 
studio // tormenta ultricia fugiamus et revertamur 				c.102r.b 
structemurque, ut ait propheta, vias nostras et revertamur
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |