vel illius homini qui hunc brebem a parte eiusdem nostri
monasterii eorum in causacionem ostenderint et omnia, ut dictum
est, per innvitis nobis adimplerent, per ea[n]dem guadiam et predictos
mediatores et obligata pena, et ante posuerunt ad pignerandum
ad ipsi mediatori nostri sine calumnia, in omnia sua legitima
et inlegitima, et ad completum eodem constitutum remitteremus
in integrum illud ad partem iam dicti nostri monasterii, cum ipsum
brebem, quod inde eorum emisimus atque firmavimus, per eandem
guadiam et predictos mediatores et obligata pena. Actum
Beneventi feliciter. Ego Sikelpoto clericus et notarius interfui.
Ego Gaiderisi. Ego Ademari. Ego Adelfe. Ego Dauferi me
subscripsi.
LIBELLUM DE CANUSIA.
IN nomine Domini. Septimo anno imperii domni Iohannis, cum
eo regnante domno Basilio et Constantino sanctissimis imperatoribus
nostris, mense februario, quarta indiccione. Ideoque ego
Dauferi clericus, filius Iohannis de Canusia, qualiter intus Canusia,
ante Petrus iudex aliisque nobiliorum hominum, qui subter conscripti
sunt, declaro quia ante hos dies dedit mihi dominus Paulus,
gracia Dei venerabilis abbas monasterii Beati Vincencii, qui fundatum
vel edificatum est supra fontem Vulturni fluminis, in partibus
Samnie, hoc est ipsa ecclesia Beati Benedicti, que fundata est
|
|