Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 762


Ad quartum dicendum, quod Ambrosius intelligit profectum scientiae Christi
quantum ad experientiam secundum novam conversionem ad sensibile praesens,
vel sicut supra Magister determinavit.
Solutio VI
Ad sextam quaestionem dicendum, quod secundum doctrinam Dionysii, in cael.
Hier., Angeli a quibus alii cognitionem accipiunt, abundantiori lumine pleni
sunt, quasi propinquius divinam claritatem contemplantes. Oportet enim recipiens
esse in potentia respectu eius a quo recipit, et ita minus in actu eius quod
recipere debet. Unde cum anima Christi abundantius intellectuale lumen
habuerit quam Angeli, ut patet ex praedictis, constat etiam quod Christus mortale
corpus gerens, nihil cognitionis accepit ab Angelis; sed ipse non solum
secundum Deitatem, sed etiam secundum animam omnes Angelos illuminavit
sicut etiam nunc illuminat. Non enim minoris gloriae erat illa anima aut minoris
cognitionis in statu illo quam modo sit, cum a principio suae conceptionis
perfectus comprehensor fuerit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut ipsemet Dionysius se ibidem exponit,
dicitur Christus per Angelos ordinatus, non quia ipse ab eis illuminationem
accipit, sed quia de his quae ad ipsum pertinebant circa ipsum gerenda, per
Angelos alii instruebantur, sicut Ioseph de fuga in Aegyptum, et de reditu de
Aegypto, ut dicitur Matth. 2: ipse enim per se in his eos instruere non volebat; ut
ab aliis pueris non differret, et ulterius ut veritas assumptae naturae probaretur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Angeli Christum non illuminarent,
tamen ei ministraverunt, ut patet Matth. 4, et ad hoc ministerium illa confortatio
pertinebat; non enim confortabatur instruendo, sed eo modo quo ex colloquio
et praesentia amicorum et familiarium homo naturaliter confortatur in tristitiis,
ut in hoc quoque veritas assumptae naturae appareret.
Ad tertium dicendum, quod Deus venerat nos liberare, sicut a morte, ita et a
legis onere; et ideo sicut mortem pro nobis subiit, ut nos a morte liberaret, ita
et legalia in seipso recepit «ut eos qui sub lege erant, redimeret»; ad Gal. 4, 5.
Non autem venit ut nos ab ordine caelestis hierarchiae educeret; et ideo non est
similis ratio. Et praeterea Christus a legalibus nihil accepit secundum animam;
sed tantum in corpore eius gerebantur exterius, sicut circumcisio, et huiusmodi;
sed leges caelestis hierarchiae ad animam pertinent: Christi autem anima non
subiacebat alicui imperfectioni, sicut corpus subiacebat passibilitati.
Et per hoc patet solutio ad quartum: quia enim corpus eius nondum erat glorificatum,
poterat aliquam impressionem a corporibus caelestibus accipere;
anima autem quae glorificata erat et super Angelos exaltata, nihil poterat ab
eis accipere.

Torna all'inizio