Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 36


Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dixit, 7 dist., daemones quaedam
possunt per naturae suae potestatem quae non possunt propter Dei vel
Angelorum cohibitionem; ita etiam et eorum astutia intellectus et nequitia
voluntatis in multis impeditur, ut non faciant omne quod volunt, etiam quod ad
finem suae intentionis conveniens astute vident; unde in tentatione primorum
parentum diabolus aliquid fecit quod voluit, ut scilicet a muliere tentationem
inciperet, et ut aliena forma veniret; quod autem in forma serpentis veniret, non
sponte elegit, sed ex permissione divina, quae eum alias species, in quibus
magis posset latere, assumere prohibebat, ut in littera dicitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod diabolus homini invidebat, quem sibi superiorem
futurum putabat, si illuc ascenderet unde ipse descenderat; et in hoc ipso
iam superiorem quod ad bonum illud habendum paratus erat homo quod ipse
daemon in perpetuum amiserat: nec in hoc aliquid eius superbiae derogatur,
quia superbia potius est in appetitu excellentiae quam in aestimatione, nisi
prout aestimatio ex appetitu excellentiae nascitur, qui oculos mentis claudit.
Unde superbi frequenter alios se superiores in multis aestimant, qui tamen
multa sibi magis digna esse cogitant, propter alia bona in quibus alios excedere
videntur: et ideo ex ipsa superbia invidiae zelus oritur. Unde dicit Augustinus:
«Amando quisque excellentiam suam, vel paribus
invidet quod ei coaequantur, vel inferioribus ne sibi coaequentur, vel superioribus
quod eis non coaequetur».
Ad secundum dicendum, quod alia est obedientia corporis ad animam in primo
statu, et alia in ultimo. In primo enim statu sic erat subiectum corpus animae ut
nihil in corpore contingere posset quod contra bonum animae foret vel quantum
ad esse vel quantum ad operationem; nec tamen removebatur quin etiam tunc
secundum diversitatem corporum diversa fuisset dignitas animarum, cum oporteat
animae ad corpus proportionem esse, ut formae ad materiam, et motoris ad
motum: et ideo mulier, etiam quantum ad animam viro imperfectior erat. In
ultimo vero statu talis erit subiectio ut etiam qualitas corporis sequatur virtutem
mentis; unde secundum diversitatem meritorum erit anima unius alia
dignior, et corpus gloriosius; unde non erit differentia propter sexum diversum.
Ad tertium dicendum, quod, sicut in littera dicitur, aliam speciem in qua appareret,
et praecipue boni Angeli, libenter elegisset; sed permissus non fuit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo in primo statu esset fortior, tamen
post peccatum factus est cautior per experientiam mali; unde fraudibus hostis
quas quotidie experitur, melius resistere novit; vel quia in poenam peccati
hoc consecutum est, ut homo, qui diabolo se sponte subiecit, violentius ab eo
impugnetur.

Torna all'inizio