Petrus Damiani: Epistulae

Pag 208


mortui non resurgunt . In quibus apostolicae sententiae verbis, ut non diutius
immoremur, in promptu lector intellegit, quoniam qui vel Deum, vel
Dei servum mirabile quid fecisse confingit, non modo fabricati praeconii
praemium non meretur, verum etiam adversus eum, quem laudaverat,
falsum testimonium protulisse convincitur.
Dominicus itaque cum esset in saeculo clericus, quia tunc symoniaca
vigebat heresis, quae et nunc utinam prorsus esset extincta, ut presbyter
fieret, a parentibus eius data est episcopo hircinae pellis aluta. Sed quia
sicut ait apostolus: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ,
haec una beati viri culpa multorum post bonorum probatur extitisse materia.
Nam hoc pavore perterritus contempsit saeculum, induit monachum,
arduumque mox heremiticae vitae tamquam bellator intrepidus arripuit
institutum. Sed quia male promotus est, donec advixit sacrosancti altaris
usurpare ministerium non praesumpsit. Virgo usque ad obitum fuit,
vitam heremiticam non omisit, ubi nimirum sub magisterio sancti viri
Iohannis, qui dicebatur de monte Feretri, per plurimos vixit annos. In illa
igitur heremo, quae scilicet erat in regione, quae dicitur Luceoli, constituta,
decem et octo videbantur cellulae ad habitandum fratribus deputatae,
ubi nimirum sub hac regula vivebatur, ut numquam vinum biberent, numquam
adipe alimenta condirent. Unum in dominica die sed et quinta feria
pulmentum sumerent, quinque per ebdomadam diebus in pane et aqua
ieiunium celebrarent, solis autem orationibus vacantes vel manuum operibus
insistentes, non agriculturam exercebant, non praedia, vel aliquam
substantiam, praeter unum sagmarium possidebant. Cum quo scilicet

Torna all'inizio