: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1732


angeli in vobis et de vobis, quia dum per vos multi virginitatem servabunt
et castitate fulgebunt, superne civitatis implebuntur ruine,
ubi virgines sunt celebrius collocandi, quoniam qui non nubunt neque
nubentur, erunt sicut angeli Dei in celo. Exsultant Apostoli
videntes suam renovari vitam, predicari doctrinam, sanctitatis precipue
per vos ostendi exempla. Letantur martyres exspectantes sacri
sanguinis effusione eorum representari constantiam. Tripudiant
confessores scientes eorum frequenter victoriam de inimico rememorari
in vobis. Iubilant virgines sequentes Agnum quocumque ierit,
cernentes suum numerum per vos augeri cotidie. Tota denique celestis
curia exsultatione repletur, que novorum concivium cotidianas
celebrabit solemnitates et ad odorem orationum sanctarum ascendentium
de hac valle continue respergetur.
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei pro qua
vos tam miserabiles estis effecti, facite ad quod venistis, ad quod
ascendistis de fluminibus Babylonie. Suscipite humiliter gratiam
vobis oblatam, digne utentes ea per omnia semper ad laudem et gloriam
et honorem eius qui mortuus est pro vobis, Iesus Christus,
Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, vincit
et imperat, Deus eternaliter gloriosus, per omnia secula seculorum.
Amen".

1



5




10




15




20
Torna all'inizio