Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 622


civitatis Brixie, fidelis et devotus, Desiderius nomine, cum quodam tempore apud
Ticinum barones et potentiores Longobardorum [regem] crearent, Desiderius aloquitur
Ansam uxorem suam dicens: Proficiscar Ticinum, ubi principes Longobardorum convenerant,
ut faciant sibi regem. Uxor vero eius subridens ait: Vade! forte eligent
[te] in suum regem. Proficiscens devenit igitur prima die in quendam locum, qui
usque in hodiernum diem appellatur Lenum. Et ponens ibi se ad quiescendum sub
quadam arbore, cum obdormisset, ecce quidam serpens consurrexit subito et venit ad
capud eius et astringens caudam cum capite fecit in modum serti coronam in capite eius.
Serviens autem suus hec videns noluit eum excitare, timens, ne serpens lederet eum.
Et dum hec agerentur, in sompniis videbatur Desiderio, quod diadema regni Longobardorum
poneretur super capud eius. Excitatus autem et serpente recedente, nulla
molestia illata sibi, dixit servienti suo: Surge! Eamus, quia vidi sompnium, per quod
puto me regem futurum. Et dum essent in via, famulus suus confessus est ei, quid
sibi acciderat de serpente. Intrans autem aulam, in qua erat multitudo expectans,
scire volens, quem electores eligerent in regem. Et cum pluribus diebus instassent
electioni et nulla ratione convenire possent in unum, qui in aula expectabant Desiderio
dixerunt: Vade, Desiderii, intra ad eos et dic ad eos, quia omnes tedio afficimur expectantes
tanto electionem eorum. Qui ingressus secure ad eos narravit murmurationem
omnium expectantium regis electionem. Illi autem videntes Desiderium, de quo nulla
mentio apud eos facta fuerat, dixit unus ex eis coram omnibus: Ecce Desiderius vir
nobilis est, quamvis non multum in rebus dives, strenuus in armis, elegamus ipsum in
regem. Breviter Dei nutu omnes concordant in eum.
Et adimpletum est in eo
quod dictum est: Insuspicabilis portabit diadema. Et vocato eo in conclavi, insignia
regalia imposuerunt super eum. Quod cum divulgatum esset in aula, omnes letari
ceperunt. Ipse autem non inmemor de loco illo, ubi serpens cinserat capud, et ubi
etiam fixerat signum, ad honorem domini nostri Iesu Christi et sancti Benedicti confessoris
construxit monasterium ingens et nobile, ubi copiosa monachorum multitudo
in sancta religione Domino devotissime deservivit; quod etiam privilegiis, villis et terris
plurimis dotavit. Ansa vero uxor eius, devotissima regina, vestigia sequens mariti, intra
civitatem monasterium eque nobile [et] locuplex de suo pecculio fecit fieri, quod dotavit
magnifice villis, terris, pratis, molendinis, fontibus, servis, mancipiis, tam in episcopatu
[Brixie quam] Cremone et Placentie et Regii et pluribus aliis locis. Dona etiam
largissima contulit ecclesie dicti monasterii, aurum, argentum, lapides preciosos, turribula,
phyalas, cruces, testa euuangelia et alia palia, samita et sericas vestes, sicut decebat
reginam Longobardorum, et tanto plus, quanto ex magno affectu et pia devotione hoc
agebat. Et constituit, ut de hiis que donaverat monasterio conventus magnus haberetur

Torna all'inizio