Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 15


PETITIO
9 Hinc est utique quod vos plurimum deprecor, quatinus Rationes quas noviter construxistis, clerico vestro mittatis, et quid michi sit faciendum(vestris) si placet litteris significetis.
PETITIO
10 Ne igitur spes eorum aliqua ratione frustretur, paternitatem vestram maxime rogito, quatinus Exordia que inpresentiarum composuistis, michi si placet mittere procuretis, mandatis vestris iugiter obedire volenti.
PETITIO
11 Quia igitur per minus cautum discipulum magistri scientie plurimum derogatur, vos nimium deprecor, quatinus me vestris Rationibus ita reddatis munitum, ut dictandi scientia honoretur, et regulis vestris minime detrahatur.
6.
RESPONSIVA MAGISTRI AD DISCIPULUM
1 Bernardus dictaminum professionis minister, G(uidoni) dulcissimo socio vel: karissimo amico, salutem et intime dilectionis affectum, vel: Bernardus magister dictus, suo amico et socio plurimum diligendo, vel: dilectissimo scolari sibi consanguinitatis linea copulato G(uidoni), salutem cum tocius prosperitatis augmento, vel: salutem cum omni bono, vel per accusativum casum sic: 2 Bernardus dictaminum scientia eruditus, dulcissimum amicum G(uidonem) et socium karissimum universa capere documenta litterarum, vel: omnem phylosophice professionis industriam plenarie possidere, vel: nullam sequi dementiam, sed Socratis et Platonis imitari prudentiam.

Torna all'inizio