: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 282


naues sibique ad litus maris obiuam exierunt. Erat enim uicinior
bello classico quam terreno. Videns hoc Alexander direxit eis
epistulam ita continentem etc.
Qualiter Alexander scripsit Lacedonibus
Alexander filius Philippi et Olympiadis regine Lacedemonibus
hoc dicimus et consulimus uobis, ut finem, quem a nostris
predecessoribus accepistis, integraliter obseruetis, et nolite manus
extendere ad altissima, que tangere non ualetis. Si enim
gaudere cupitis fortitudine Persarum, sic uires uestras ostendite,
ut a nobis dignum recipiatis honorem. Ideo damus uobis
firmiter in mandatis, ut de nauigio uestro gratis exeatis priusquam
ignibus turpiter uos resolui fecero. Quod si facere uilipendatis,
uidebitis uosmet ipsos reprehensiuos, cum uicerit Alexander
etc.
Qualiter Alexander expugnauit Lacedones
Legentes hanc epistulam Lacedomes irati sunt ualde ceperuntque
ad pugnam fortiter preparari. Alexander igitur cum
exercitu suo circuiens ciuitatem facto impetu precipitari fecit eos
per murum, alios mortuos, alios uulneratos. Naues uero ignibus
impositis cremabantur. Reliqui uero, qui remanserant cernentes
tale periculum, exiuerunt de ciuitate. Et Alexandrum rogabant
cum miseria, ut eos non penitus captiuaret. Respondit
Alexander: "Veni ad uos mansuetus et mansuete me recipere
noluistis. Concremate sunt igitur naues uestre et ciuitas populo
pauperata. Nonne dixi uobis, ut non extendatis manus uestras
ad sydera, que tangere nemo potest? Qui ad tam ardua scandit,
ubi pedes non habent fundamentum, irremediabiliter corruit in
profundum. Ceterum, si bene conspicimus, uos criminaliter
reprehendimus, cum de nobis facere sperabatis sicut Xersem
parentis nostri antiquitus fecerunt. Nunc autem spes uestra
penitus uos fefellit, quia nequistis sustinere impetum armatorum."
Et hiis dictis abiit a Lacedonia ponens eis libertatem etc.
Quomodo Darius perterritus de aduentu Alexandri congregauit
principes suos etc.
46. Deinde amoto exercitu ingressus est Alexander per
partes Sycilie in regionibus barbarorum. Darius autem imperator
audiens aduentum Alexandri perterritus est ualde statimque
congregatos suos satrapes consulit eos dicens: "Vt uidero istum
Alexandrum et sicut uadit pugnando, uictoria crescit et crescit
pariter uirtute. Ego autem putabam illum esse latrunculum, qui
tamquam predo regiones debiles spoliaret. Ipse siquidem pugnat
ut predo et sicut rex humiliat et declinat. Et quando super illum

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio