<DE CAMERARIO>
Camerarii est procurare omnia uestimenta et calciamenta et lectos et
stramenta lectorum, quae fratribus sunt necessaria et iuxta regulam
habere concessa. Rasoria quoque et forcipes, tersoria ad radendum,
tersoria in claustro pendentia, tersoria et manutergia mandati et omnia
uasa eius. Uitreas dormitorii facit et reficit cum opus est, dat ferra quibus
ferrantur equi abbatis et prioris et omnium hospitum, quibus ferra dari
abbas uel prior praeceperit, fratribus quoque in iter profecturis cappas,
fasciolas, calcaria. Semel in anno renouari facit fenum in omnibus lectis
fratrum et tunc etiam mundari dormitorium.
<DE CELERARIO>
Ad celerarii ministerium pertinet, omnia quae in pane et potu et diuersis
ciborum generibus fratribus sunt necessaria secundum facultatem loci
procurare, omnia uasa celarii et coquinae et sciphos et iustas et
caetera uasa refectorii et omnem horum trium necessariam supellectilem
ministrare. Pater totius congregationis debet esse, de sanis et
maxime infirmis fratribus sollicitudinem habere, praeter consilium
abbatis uel prioris de maioribus causis nichil facere.
Rogandus est ab eo cantor, ut ante aliquot dies praemuniat eum et
praenunciet ei diem quo sententia sua de regula legenda est in capitulo,
ut uidelicet honestum et festiuum seruitium ipsa die possit facere fratribus
in refectorio; tabulae tamen refectorii non sint coopertae. Lecta uero
in capitulo et exposita praedicta sententia cum dictum fuerit a priore
Loquamur de ordine nostro , statim prostratus in loco ubi mos est dicat. |
|