Paulinus Aquileiensis: Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae contra Elipandum

Pag 191


Capitulo IIII. Ut iuxta Niceni venerandi diffinitionem concilii nullus patiatur
subintroductas mulieres secum in domo propria habere vel private cum eis cohabitantes
conversari. Et quamquam de quibusdam inhonesta carentibus suspitione clementius
aliquo modo inibi legatur indultum, nos autem omnes omnino nunc necessarium
vetare prospeximus, eo quod experimento didicerimus ob illarum velamentum alias
licentius ad eos aditum veniendi perditionis causa habuisse. Non autem vetamus
quempiam, sed potius adortamur pauperibus personis iure sibi cognationis coniunctis
benefacere, cum sit omnibus benefaciendum; sed ab eis segregate in suis degentes
domiciliis perseverent.
Capitulo V. Ut secularia negotia ultra modum mensurae nulli liceat exercere.
Ait enim apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat,
cui se probavit.
Intueri quapropter subtilius libet, cuius nos esse regis milites gratulamur.
Et quia in castris dominicis militamus, sollicite pensare constringimur, quibus
armis muniti cum tanto adversario certaminis bella adgressi pugnare valeamus, ut
expediti ab omni praesentis saeculi inpedimento, intrepidi in prima acie persistentes,
post palmam victoriae triumphatricis glorie coronam ab eo rege, qui nos de antiquo
hoste triumphavit, suscipere mereamur.
Capitulo VI. Item placuit, ut eas prorsus mundanas dignitates, quas seculares
viri vel principes terrae exercere solent, in venationibus scilicet vel in canticis secularibus
aut in resoluta et inmoderata laetitia, in liris et tibiis et his similibus lusibus,
nullus sub ecclesiastico canone constitutus ob inanis laetitiae fluxum audeat fastu
superbie tumidus quandoque praesumendo abuti, nisi forte, si in ymnis et spiritalibus
canticis delectatur, de sacris videlicet scripturarum voluminibus digne honesteque
conpositis utatur. Ab his igitur non solum non inhibemus abstinere, verum etiam
connibentes licentiae concedimus votum.
Capitulo VII. Item placuit, ut nullus episcoporum presbyterum vel diaconum
vel archimandritam in dispendio honoris condempnare praesumat absque huius venerandae
sedis consultu. Si quis post haec prohibita temerarius usurpare temptaverit,
non erit ambiguus de sui honoris periculo.
Capitulo VIII. De his autem, qui propinqui sanguinis adfinitatem sibi in
matrimonium sociare temptaverint, quia valde gravis nimisque asperrima in prisco
canone ab antiquis patribus de hoc negotio iudicialis sententiae elimata sub paenitentiae
flagello persistit vindicta, idcirco tanti praecaventes flagitii periculum, ut melius
cautiusque prospeximus, dignum duximus diffinire, ita dumtaxat, ut nemini liceat

Torna all'inizio