Domus illa .creditur desolata que viri gubernaculo
non tenetur.
Displicere solet insipiens unde credidit plus
placere.
Dignum est ut, ubi crimen committitur, ibi totaliter
puniatur.
Dignitatis honor est vacuus nisi splendorem contrahat
a virtute.
Desideranti anime ipsa celeritas mora longissima
reputatur.
Detrahentes nihil aliud peragunt quam, dum suflant
in pulverem, pulvis in eorum oculos incitetur.
Delictum gravius percutit, convenit cui digno
[..]
Dignum est ut a proprio quis decidat, qui manus
ad aliena tendere non formidat.
E
Erroris doctor efficitur, qui non vult esse discipulus
veritatis.
Egrotat animus quem corrumpit discrasia vitiorum.
Est amicus socius mense, qui proprie necessitatis
efficitur non alienus.
Excusandus socius accusatur iniuste, si quod voluit
non potuit adimplere.
|
|