LIV.
Responsiva ad predictas personas.
Quamvis verba vestra proveniant ab intentione laudabili
et pura cordis affectione, continentia superficialiter equitatem,
non tamen exaudienda sunt vel effectui demandanda; quia
non esset utile, conveniens vel honestum, quod scholastica relicta
militia, arma temere quererem laicorum. Ideoque, rationabili
excusatione premissa, insisto laudabiliter studio incohato,
de vestra civitate securus existens, quod tanta fortitudine
roboratur, ut hostium incursus non trepidet nec inimicorum
insidias expavescat.
LV.
De iudice ad iudicem pro commendatione cause.
Multe sapiente ac discretionis viro domino B., perito et
facundo iudici Florentino, A. iudex civitatis Bononie salutem
et honoris debiti incrementum. Harum serie vestram prudentiam
instanter et affectuose rogamus pro nobili viro domino
B. cive Florentie nostro carissimo et speciali amico, ut
in causa quam habet in vestri presentia cum Martino, tam
bonitate vestra quam nostris precibus et amore, quicquid boni
potestis et gratie faciatis eidem, omni honore debito reservato
vobis et auctoritate iudiciali prospecta; firmiter attendentes
quod nostra persona recipiet omnia que sibi duxeritis facienda.
LVI.
Responsiva ad eamdem.
Affectantes omni tempore facere que dilectioni vestre
placere debeant et sint grata, domino P. amico vestro, pro quo
nobis multa precamina porrexistis, amore vestro fecimus tantam
gratiam et honorem, quantam licet unquam iudici alicui
|
|