Salimbene de Adam: Cronica

Pag 31


misit, ut terram Albigensium invaderet et hereticos deleret.
Qui omnes capiens concremari fecit. Hic MCCXV, pontificatus
sui XVIII, sollemne concilium congregavit, in quo de toto
mundo interfuerunt prelati. Et ego sermonem suum, quem ibi
fecit, vidi, qui tale habuit thema: Desiderio desideravi hoc Pascha
et cet., et omnia que ibi ordinata sunt legi. Inter que statuit papa
quod de cetero nulla religio mendicans consurgeret. Sed ista constitutio
propter prelatorum negligentiam servata non fuit. Immo
quicumque vult imponit sibi caputium et mendicat et gloriatur se
religionem novam fecisse. Et ex hoc fit in mundo confusio, quia
seculares inde gravantur, et his qui laborant in verbo et doctrina,
quos statuit Dominus de Evangelio vivere, helemosine non sufficiunt.
Nam tantum relinquunt in testamento rudes seculares,
qui non habent scientiam discernendi, uni muliercule in heremimitorio
commoranti, quantum uni collegio in quo sunt XXX
sacerdotes qui quasi cotidie pro vivis et mortuis celebrant. Videat
Dominus et quod non bene fit mutes in melius. Cetera que ibi
ordinate fuerunt non scribo propter tedium et propter prolixitatem
vitandam.
Denique Innocentius, MCCIX, Octonem quartum in imperatorem
coronavit et, ut iura Ecclesie salvaret, ab eo sacramentum
exegit. Qui statim ipso die contra iuramentum venit nec non et
Romipetas spoliari fecit. Unde papa eum excommunicavit et ab
imperio deposuit. Octone deposito, Fridericus Henrici filius eligitur
et ad honorem imperii coronatur. Leges optimas pro libertate
Ecclesie et contra hereticos edidit. Hic super omnes divitiis et
gloria abundavit, sed eis in superbia abusus fuit. Nam tyrannidem
contra Ecclesiam exercuit. Duos vinculavit cardinales, prelatos
quoque, quos Gregorius nonus ad concilium convocaverat, capi
fecit. Et ab ipso ideo excommunicatur. Denique, Gregorio multis
tribulationibus presso et defuncto, Innocentius quartus, natione
Ianuensis, concilium apud Lugdunum convocans ipsum imperatorem
deposuit. Quo deposito et defuncto, sedes imperii usque
hodie vacat. Considera quod verba supraposita de Friderico et
papa Gregorio et Innocentio quarto per anticipationem dicta
sunt et quasi sub epylogo.

Torna all'inizio