Ludovicus autem imperator, volens Beneventum acquirere sed
non valens, ad propria recessit, coniugem suam et filiam Capue
relinquens. dehinc Augusta Ravennam pergens, prole Capue
dimissa, non post multum dive meinorie Ludovicus diem clausit
extremum. cuius mortis indicio stella sicut facula || ardere visa
est post septentrionem, septimo die iunii mensis. et tunc idem
imperator defunctus est terciodecimo die mensis augusti.
Receptis deinde viribus, Saraceni in Tarantum, quos pene captos
reliquerat Augustus, ceperunt Varim et Cannense territoriuin depredare.
quibus occurrit Adelgis in finibus Apulie. sed nil prevalens,
invictus et intriumphator abscessit. quo tempore Ahtmannus, qui
a Saugdan exul fuerat ab Africa, cum Annoso veniens Tarantum
intravit, rex effectus est. egressusque, Beneventum graviter depredavit,
tantamque victoriam adeptus est, ut Saugdan potestate ab
Adelgiso recolligeret. nam Annosum et Abdelbahc ante apocrisarios
miserat. hoc audientes qui Varin residebant, Gregorium
baiolum imperiale Grecorum, qui tunc in Ydronto degebat, cum
multis exercitibus, ob Sarracenorum metum, Varim introduxerunt.
qui statim apprehensum castaldeum, illiusque primiores Constantinopolim
misit, quibus iureiurando fidem dederat.
Interea ipsi Greci crebrius legatos cum scedis Benevento, Salerno,
et Capue dirigebant, ut ab his auxiliarentur contra Saracenos. sed
hii uno consilio eorum spernebant deprecaciones. tunc Salernum,
Neapolim, et Gaieta pacem habentes cum Sarracenis navalibus,
|
|