Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 360


In adventum . Quem scilicet adventum Domini nostri
Jesu Christi ostendet.
13. AMBROS. Ostendet beatus . Beatum vocavit ad
confirmationem invertibilitatis naturae in nobis futurae,
quae illi est in natura potentiae. Et regem ac
dominum, quia potens est, et daemones subjugare,
et mortem adimere. Et lucem habitat, quia corpora
sanctorum illustrabit.
14. AUGUST. ( ibid .). Immortalitatem . Immortalitatem
autem dicitur habere solus Deus. In omni
enim mutabili natura, nonnulla mors est ipsa mutatio;
quia facit aliquid in ea non esse quod erat.
15. LANFR. Immortalitatem , id est immutabilitatem;
omnis enim creatura mutabilis.
16. Videre potest . In hac vita intelligendum est,
non posse ab hominibus videri Deum. Nam de alia
scriptum est: Videbimus eum sicuti est .
17. Depositum , id est, spiritualia charismata,
quae tibi Deus disposuit, id est, commendavit.
18. Poenitentes . Ordo. Scientiae [ f ., scientiam]
falsi nominis autem sophisticam dicit, quae falso nomine
scientia dicitur; cum error et fallacia rectius
diceretur.

Torna all'inizio