17. SIGNIFICATIO
Significatio est que plus in suspicione relinquit
quam sit positura in sermone.
Fit autem quinque modis : scilicet per exuperationem, ambiguum,
consequentiam, abscissionem, similitudinem.
Per exuperationem, ut: Iste qui iactat se talem
gramaticum, nec unam litteram bene novit .
Per ambiguum, ut: Opto plurimum te valere ;
potest enim hoc verbum « valere » in bona parte accipi
et in mala; nec semper omnis ambiguitas
est vitanda.
Fit etiam per consequentiam significationis,
ut si dicas filio sacerdotis : Quiesce tu, cuius pater Christum
immolat in altari .
Quandoque per abscissionem, ut eo preciso, quod
incepimus dicere, minor suspicio relinquatur, hoc modo:
Satis est hec mulier nobilis et formosa. nuper tamen
cum quodam..sed nolo plus dicere .
Fit per similitudinem cum aliquam rem introducentes
nihil amplius dicimus, sed ex eo significamus
quid sit in consimili sentiendum, hoc modo: In divitiis
nemo speret; mortem Crasso divitie intulerunt ;
et vocatur iste color aposiopesis et pertinet ad
res ipsas.
18. BREVITAS
Brevitas est res ipsis verbis tantummodo
necessariis expedita, ut in Simbolo apparet: Christus
|
|