Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 20


37 Tum Nicolaus: «Quos tu quidem tyrannos
appelles, nescio. Hoc certo scimus, nonnullos eorum
fuisse regibus meliores iustiusque in subditos imperium
exercuisse. Non enim nomine, sed re distinguntur.
Verumtamen si recte regum, imperatorum ceterorumque 5
principantium vitam ac mores perpendes,
dignos reperies permultos, qui tyrannorum potius quam
regum nomen mereantur. Nam boni illi, qui ad publicam
utilitatem intendant secluso privato commodo,
qui bonos et doctos diligant, qui parentis animum gerant, 10
qui fuerint in nostris literis eruditi, qui voluptatibus
non contineantur, et si quos ulla etas produxit,
rariores Stoicorum sapiente extiterunt. Sed quod regnandi
appetitum naturalem et ob eam causam principatum
minime malum dixisti, hoc tibi affirmo: que 15
bona natura sunt, mala esse non posse.
38 Principatus vero qualis sit, exempla principum
docent, quos te non fugit ut plurimum reprehensione
quam laude digniores. Neque etiam consentaneum est,
ut quod natura bonum sit, malos reddat possidentes: 20
naturalia enim, etiam repugnantibus nobis, vim suam
exercent. Enumerasti, Carole, bona que possunt prodire
ex principatu, oblitus credo quot calamitatibus illius
cupiditas orbem terrarum afflixit, ut execrandi illi esse
videantur, qui quod omnium erat ad unum primi 25
detulerunt libertatemque sub qua nati erant servituti subicientes
unum aliquem plusquam omnes posse maluerunt.
Quamvis regum, quod primum imperii nomen
in terris fuit, sanctum est habitum apud priscos illos,
dum sua cuique placebant, nomen quidem mite laborisque 30

Torna all'inizio