Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 109


ab eo turba de domo patris eius, 'igneum quid atque sidereum
radiasse ex oculis eius, et diuinitatis maiestas eius in facie refulsisse'.
Idem ipse: 'Et hoc', inquit, 'considerandum, quod centurio ante
crucem in ipso scandalo passionis uere dei filium confiteatur. Et
Arrius in ecclesia praedicat creaturam'. Arrius quidem creaturam,
tu, o infelix, nuncupatiuum et adoptiuum, non uerum deum
uerumque confiteris filium dei.
III 23 (III 23) Denique beatae memoriae Augustinus doctor
mirabilis in primo et secundo 'Praedistinationum' libro, quia
Christus Iesus uerus deus uerusque sit dei filius,quemadmodum
in cunctis opusculis suis docuisse studiosum non fefellit lectorem,
ita definiit dicens: 'Nonne faciente ac suscipiente uerbo ipse homo
ex quo esse coepit filius dei unicus esse coepit? Nonne filium dei
unicum femina illa gratia plena concepit? Nonne de spiritu sancto
et uirgine Maria dei filius unicus natus est?' Idem ipse in libro
secundo: 'Fidelis inquam, qui in eo ueram naturam credit et
confitetur humanam, id est nostram, quamuis singulariter suscipiente
deo uerbo, in unicum dei filium sublimatam, ita ut qui
suscepit et quod suscepit una esset in trinitate persona'. In ea itaque
quae inscribitur 'Ad Petrum' epistola, in qua specialiter catholicae
fidei sincerissimam regulae seriem delegauit, inter cetera sic ait:
'Natus enim de patre deus uerbum, natus est de matre uerbum
caro factum. Vnus igitur atque idem deus dei filius natus ante
saecula et natus in saeculo, et utraque natiuitas unius est filii dei.
Verum etiam de eodem matris utero idem deus homo exiuit, et
in sepulchro idem deus homo factus iacuit, et ab inferis idem deus
homo factus die tertio resurrexit'. Adtende nunc quod dicitur, si
aliqua tibi rationalis creaturae portio remansit. Nonne tu dicis,
quod homo ille Christus Iesus susceptus a uerbo dei non sit ab ipsa

Torna all'inizio