De Megera plene 									c.100v.a 
Rubrica LXXXIII 
Tercius malorum gradus est operacio furibunda, que 
datur intelligi per Megeram, dictam Megera quasi "  malum 
gerens"  , eo quod nos ad mala gerat, idest moveat 
et impellat. Que omnia hiis versibus sunt comprensa: 
"  Excitat Allecto mentes, ad iurgia linguas 
Thesiphone, stimulat ad turpia facta Megera"  . 
De eadem Megera dixit Claudianus, loquendo In Rufin. : 
"  Improba mox surgit tristi de sede Megera, 
Quam tenent insani fremitus animique prophanus 
Error, et undantes spumis furialibus ire. 
Non nisi quesitum cognata cede cruorem 
Illicitumque bibit patrium quem fuderat ensis, 
Quem dederint fratres. Hec terruit Herculis ora, 
Hec defensores terrarum polluit arcus: 
Hec Athamantee direxit spicula dextre: 
Hec Agamenonios inter bachata penates 
Alternis lusit iugulus: hac auspice tede 
Edipodem matri, nate et iunxere Thiestem"  . 
Hec, multis asserentibus, habet septem capita, ut per 
eam notentur septem vicia capitalia. At Virgilius in 
sexto li. dicit habere Megeram quinquaginta hiatus, 
idest ora, et, per consequens, capita ad demonstrandum 
multitudinem viciorum. Nam ex quolibet capitali 
plurima oriuntur vicia.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |