Iordanus cardinalis: Innocentius IV papa per Iordanum de Terracina

Pag 212


hec eius dignissima munimenta». Propter hoc letati sunt celi, et
terra in tanti perceptione gaudii pariter exultavit. Grandis adest matri
ecclesie causa letitie, multa ei materia iocunditatis advenit: habet unde
Domino canticum novum cantet, unde immense laudis himnum referat
Deo suo, habet plebs catholica unde plaudat, levatis Altissimo manibus,
sonoris iubilet vocibus et letis animis iocundetur; habet christiana
contio unde devotas Conditori concinat cantiones. De orto siquidem fidei
nuper in mensam regis eterni dulcis allatus est fructus; de vinea ecclesie
in regium calicem affluens noviter liquor influxit; quoniam fecundus
palmes hostili mucrone concisus habuit plus humoris, quia cohesit
pressius vive viti. De predicatorum ordine florido prodiit rosa rubens,
que regalibus oblata conspectibus intulit suavitatem odoris, de huius
ecclesie fabrica electus est lapis, qui pressura et tunsione politus
decenter supernis edibus est insertus. In celesti quoque rosario flos amenus,
rubro colore rutilans, nunc est natus in mundo et candido sanctorum
collegio novum munditie lilium est exortum. Unde factum est magnum
in celo gaudium, exultantibus sanctis omnibus et solemnitatem agentibus
tanti festi. Sane beatus Petrus de ordine fratrum predicatorum,
Lombardus origine, prudenter attendens dolosi mundi fallacias et devia
seculi defluentis, cuius blanditiis qui leditur cum lenitur, cum ab hiis in
adolescentie annis provide declinasset, vite semitam eligens tutiorem, ut
a lubricis caute pede retracto firmis posset incedere gressibus, ad divina

Torna all'inizio