G. episcopus seruus seruorum Dei R. glorioso Flandrensium
comiti dilecto in Christo filio salutem et apostolicam benedictionem.
Iam saepius excellentiae tuae scripsimus super causa clericorum
Taruanensis ecclesiae E. praepositi, S. decani, I. diaconi et
reliquorum quos, malignorum mortiferis suggestionibus, bonis
propriis priuatos in exilium pro obedientia apostolica detrusisti, ut
eos ad integrum sicut iustum est restaurares, et illum haereticum
L. depositum et excommunicatum amplius non sustentares sed
magis ecclesiam captiuatam de eius tyrannide et oppressione
liberares. Quod quia, sicut illi adhuc lacrymabiliter conqueruntur,
nondum pleniter peregisti, crebris querimoniis eorum fatigati
adhuc nobilitati tuae mandamus et ex parte Dei et apostolorum
principis praecipimus ut ecclesiam de praedicto antichristi
membro eripias, clericisque praefatis sua omnia clementer
restituas, et gratiam tuam pristinam eis habere permittas, ut
Deus omnipotens tibi suam gratiam hic et in futuro saeculo
tribuat, et beatus Petrus ad cuius praesentiam confugium fecerunt
ianuas coeli post huius uitae felicem terminum tibi aperiat.
|
|