Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 528


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod latria profitetur servitutem
quam debemus Deo, quia fecit nos; unde debetur sibi latria inquantum
Creator, secundum quod ipse est finis et origo prima nostri esse; et hoc est
quod dicit Glossa super illud Psalm. 7: «Domine Deus meus, in te speravi:
Deus per creationem, cui latria debetur». Et quia ipse Creator est, inquantum
bonus, sapiens et potens, et secundum omnia huiusmodi; ideo ratione omnium
debetur sibi latria, et non secundum unum horum tantum.
Unde patet responsio ad obiecta.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quia Pater et Filius et Spiritus
Sanctus sunt unus Creator, ideo debetur eis una latria; cum Deo debeatur latria
inquantum Creator.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fides debetur Deo, inquantum est res cogitabilis:
et quia quaecumque secundum rem distinguuntur, possunt seorsim cogitari,
sed non convertitur; ideo tres personae, quae sunt tres res diversae, diversos
fidei articulos habent: sed omnes tres personae sunt unus Creator: unde et una
latria eis debetur.
Ad secundum dicendum, quod natura divina est per se subsistens, etiam circumscriptis
personis distinctis quas fides supponit; unde agere competit ei et
circumscripta distinctione personarum, et per consequens latria.
Ad tertium dicendum, quod quamvis duae naturae sint distinctae secundum se,
tamen sunt unitae in persona; et quia unus honor debetur divinae naturae et
personae; ideo per consequens unus honor debetur divinae naturae et humanae,
cui debetur unus honor qui et personae divinae.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in nobis est triplex bonum; scilicet spirituale,
corporale, et extrinsecum; et quia haec omnia in nobis a Deo sunt, ideo
secundum omnia debemus Deo latriam exhibere: et secundum spiritum exhibemus
ei debitam dilectionem; secundum corpus prostrationes et cantus; secundum
exteriora autem, sacrificia, luminaria, et huiusmodi: quae Deo non propter
eius indigentiam exhibemus, sed in recognitionem quod omnia ab ipso habemus:
et sicut eum ex omnibus recognoscimus, ita etiam eum ex omnibus honoramus.

Torna all'inizio